Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  2. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  3. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  4. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  5. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  6. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  7. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  8. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
  9. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  10. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  11. institor hibernae tegetis niveique cadurci,
  12. dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
  13. sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet