Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. parte alia longis Numidarum fulta columnis
  2. surgat et algentem rapiat cenatio solem,
  3. qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
  4. conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
  5. hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
  6. ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
  7. constabit patri quam filius. unde igitur tot
  8. Quintilianus habet saltus? exempla novorum
  9. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  10. felix et sapiens et nobilis et generosus
  11. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  12. felix orator quoque maximus et iaculator,
  13. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  14. sidera te excipiant modo primos incipientem
  15. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  16. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  17. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  18. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  19. sidus et occulti miranda potentia fati?
  20. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.