Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  2. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  3. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  4. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  5. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  6. vel plures uno conclamant ore sophistae
  7. et veras agitant lites raptore relicto;
  8. fusa venena silent, malus ingratusque maritus
  9. et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
  10. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
  11. consilia, et vitae diversum iter ingredietur
  12. ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
  13. summula ne pereat qua vilis tessera venit
  14. frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
  15. Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
  16. lautorum pueros: artem scindes[*](scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.) Theodori
  17. Balnea sescentis et pluris porticus in qua
  18. gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
  19. expectet spargatve luto iumenta recenti?
  20. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.