Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  2. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  3. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  4. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  5. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  6. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  7. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  8. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  9. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  10. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  11. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  12. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  13. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  14. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  15. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  16. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  17. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
  18. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  19. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  20. institor hibernae tegetis niveique cadurci,