Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
- Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
- consilia, et vitae diversum iter ingredietur
- ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
- summula ne pereat qua vilis tessera venit
- frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
- Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
- lautorum pueros: artem scindes[*](scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.) Theodori
- Balnea sescentis et pluris porticus in qua
- gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
- expectet spargatve luto iumenta recenti?
- hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
- parte alia longis Numidarum fulta columnis
- surgat et algentem rapiat cenatio solem,
- qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
- conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
- hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
- ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
- constabit patri quam filius. unde igitur tot
- Quintilianus habet saltus? exempla novorum