Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  2. felix et sapiens et nobilis et generosus
  3. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  4. felix orator quoque maximus et iaculator,
  5. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  6. sidera te excipiant modo primos incipientem
  7. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  8. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  9. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  10. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  11. sidus et occulti miranda potentia fati?
  12. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
  13. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  14. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  15. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  16. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  17. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  18. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  19. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  20. qui praeceptorem sancti voluere parentis