Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  2. cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
  3. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
  4. perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
  5. occidit miseros crambe repetita magistros,
  6. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  7. quaestio, quae veniant diversa e parte[*](parte. So Ψ: P and Büch. have forte.) sagittae,
  8. nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
  9. mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis
  10. scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
  11. nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
  12. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  13. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  14. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  15. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  16. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  17. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  18. vel plures uno conclamant ore sophistae
  19. et veras agitant lites raptore relicto;
  20. fusa venena silent, malus ingratusque maritus