Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
- qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
- perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
- empturus pueros argentum murrina villas;
- spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
- et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
- causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
- et strepitu et facie maioris vivere census,
- sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
- Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
- nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
- respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
- octo, decem comites, an post te sella, togati
- ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
- sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
- quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
- quando licet Basilo flentem producere matrem?
- quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
- Gallia vel potius nutricula causidicorum
- Africa, si placuit mercedem ponere linguae.