Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quando licet Basilo flentem producere matrem?
  2. quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
  3. Gallia vel potius nutricula causidicorum
  4. Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
  5. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  6. cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
  7. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
  8. perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
  9. occidit miseros crambe repetita magistros,
  10. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  11. quaestio, quae veniant diversa e parte[*](parte. So Ψ: P and Büch. have forte.) sagittae,
  12. nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
  13. mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis