Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
  2. nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
  3. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  4. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  5. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  6. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  7. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  8. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  9. vel plures uno conclamant ore sophistae
  10. et veras agitant lites raptore relicto;
  11. fusa venena silent, malus ingratusque maritus
  12. et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
  13. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt