Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. empturus pueros argentum murrina villas;
  2. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  3. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
  4. causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
  5. et strepitu et facie maioris vivere census,
  6. sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
  7. Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
  8. nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
  9. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
  10. octo, decem comites, an post te sella, togati
  11. ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
  12. sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
  13. quam Basilus. rara in tenui facundia panno.