Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
- tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
- conspuiturque sinus: veram deprendere messem
- si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
- parte alia solum russati pone Lacertae[*](LacertaeΨ: Lacernae P.).
- consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
- dicturus dubia pro libertate bubulco
- iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
- Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
- quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
- pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
- aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
- si quater egisti, si contigit aureus unus,
- inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
- Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
- egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
- quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
- bellatore sedens curvatum hastile minatur
- eminus et statua meditatur proelia lusca.
- sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est