Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  2. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  3. Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
  4. qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
  5. perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
  6. empturus pueros argentum murrina villas;
  7. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  8. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
  9. causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
  10. et strepitu et facie maioris vivere census,
  11. sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
  12. Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
  13. nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
  14. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
  15. octo, decem comites, an post te sella, togati
  16. ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
  17. sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
  18. quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
  19. quando licet Basilo flentem producere matrem?
  20. quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te