Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Gallia vel potius nutricula causidicorum
  2. Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
  3. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  4. cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
  5. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
  6. perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
  7. occidit miseros crambe repetita magistros,
  8. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  9. quaestio, quae veniant diversa e parte[*](parte. So Ψ: P and Büch. have forte.) sagittae,
  10. nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
  11. mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis
  12. scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
  13. nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
  14. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  15. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  16. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  17. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  18. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  19. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  20. vel plures uno conclamant ore sophistae