Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
- et Baream, tu nobilium magna atria curas?
- praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
- haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
- quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
- aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
- tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
- pallere et vinum toto nescire Decembri.
- Vester porro labor fecundior, historiarum
- scriptores? perit[*](perit PFG: petit Ψ ) hic plus temporis atque olei plus.
- nullo quippe modo millensima pagina surgit
- omnibus et crescit multa damnosa papyro;
- sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
- quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
- quis dabit historico quantum daret acta legenti?
- Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
- dic igitur quid causidicis civilia praestent
- officia et magno comites in fasce libelli.
- ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
- praecipue, vel si tetigit latus acrior illo