Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
  2. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  3. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  4. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  5. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  6. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  7. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  8. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  9. praeterea multa in facie deformia, sicut
  10. attritus galea mediisque in naribus ingens
  11. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  12. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  13. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  14. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  15. accepta rude coepisset Veiento videri.
  16. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  17. respice rivales divorum, Claudius audi
  18. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  19. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
  20. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos