Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. linquebat comite ancilla non amplius una.
  2. sed nigrum flavo crinem abscondente galero
  3. intravit calidum veteri centone lupanar
  4. et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
  5. prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
  6. ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
  7. excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
  8. continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
  9. mox lenone suas iam dimittente puellas
  10. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  11. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
  12. et lassata viris necdum satiata recessit,
  13. obscurisque genis turpis fumoque lucernae
  14. foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
  15. Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
  16. privignoque datum? faciunt graviora coactae
  17. imperio sexus minimumque libidine peccant.
  18. Optima set quare Censennia teste marito?
  19. bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
  20. nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet: