Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  2. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  3. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
  4. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  5. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
  6. prodigia et mores urbis damnante Canopo.
  7. inmemor illa domus et coniugis atque sororis
  8. nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
  9. utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
  10. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  11. et segmentatis dormisset parvula cunis,
  12. contempsit pelagus; famam contempserat olim,
  13. cuius apud molles minima est iactura cathedras.
  14. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
  15. pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
  16. mutandum totiens esset mare. iusta pericli
  17. si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
  18. pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
  19. fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
  20. si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;