Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cuius apud molles minima est iactura cathedras.
  2. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
  3. pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
  4. mutandum totiens esset mare. iusta pericli
  5. si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
  6. pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
  7. fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
  8. si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
  9. tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
  10. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  11. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  12. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  13. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  14. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  15. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  16. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  17. praeterea multa in facie deformia, sicut
  18. attritus galea mediisque in naribus ingens
  19. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  20. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,