Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  2. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  3. accepta rude coepisset Veiento videri.
  4. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  5. respice rivales divorum, Claudius audi
  6. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  7. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
  8. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
  9. linquebat comite ancilla non amplius una.
  10. sed nigrum flavo crinem abscondente galero
  11. intravit calidum veteri centone lupanar
  12. et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
  13. prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
  14. ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
  15. excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
  16. continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
  17. mox lenone suas iam dimittente puellas
  18. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  19. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
  20. et lassata viris necdum satiata recessit,