Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  2. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  3. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  4. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  5. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  6. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  7. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  8. longa per angustos figamus pulpita vicos,
  9. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  10. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  11. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
  12. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  13. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
  14. prodigia et mores urbis damnante Canopo.
  15. inmemor illa domus et coniugis atque sororis
  16. nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
  17. utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
  18. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  19. et segmentatis dormisset parvula cunis,
  20. contempsit pelagus; famam contempserat olim,