Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  2. et segmentatis dormisset parvula cunis,
  3. contempsit pelagus; famam contempserat olim,
  4. cuius apud molles minima est iactura cathedras.
  5. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
  6. pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
  7. mutandum totiens esset mare. iusta pericli
  8. si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
  9. pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
  10. fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
  11. si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
  12. tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
  13. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  14. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  15. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  16. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  17. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  18. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  19. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  20. praeterea multa in facie deformia, sicut