Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- attritus galea mediisque in naribus ingens
- gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
- sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
- hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
- atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
- accepta rude coepisset Veiento videri.
- Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
- respice rivales divorum, Claudius audi
- quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
- ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
- sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
- linquebat comite ancilla non amplius una.
- sed nigrum flavo crinem abscondente galero
- intravit calidum veteri centone lupanar
- et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
- prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
- ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
- excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
- continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
- mox lenone suas iam dimittente puellas