Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
- atque a plebeis longe Megalesia, tristes
- personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
- Vrbicus exodio risum movet Atellanae
- gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
- solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
- Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
- gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
- accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
- aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
- longa per angustos figamus pulpita vicos,
- ornentur postes et grandi ianua lauro,
- ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
- nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
- Nupta senatori comitata est Eppia ludum
- ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
- prodigia et mores urbis damnante Canopo.
- inmemor illa domus et coniugis atque sororis
- nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
- utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,