Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  2. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  3. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  4. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  5. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  6. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  7. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  8. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  9. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  10. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  11. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  12. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  13. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  14. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  15. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  16. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  17. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  18. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  19. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  20. longa per angustos figamus pulpita vicos,