Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  2. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  3. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  4. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  5. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  6. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  7. longa per angustos figamus pulpita vicos,
  8. ornentur postes et grandi ianua lauro,
  9. ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
  10. nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
  11. Nupta senatori comitata est Eppia ludum
  12. ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
  13. prodigia et mores urbis damnante Canopo.
  14. inmemor illa domus et coniugis atque sororis
  15. nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
  16. utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
  17. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
  18. et segmentatis dormisset parvula cunis,
  19. contempsit pelagus; famam contempserat olim,
  20. cuius apud molles minima est iactura cathedras.