Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. postibus et densos per limina tende corymbos.
  2. unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
  3. extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
  4. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
  5. viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
  6. vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
  7. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
  8. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  9. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  10. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  11. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  12. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  13. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  14. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  15. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  16. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  17. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  18. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  19. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  20. Vrbicus exodio risum movet Atellanae