Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
  2. pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
  3. mutandum totiens esset mare. iusta pericli
  4. si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
  5. pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
  6. fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
  7. si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
  8. tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
  9. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  10. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  11. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  12. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  13. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  14. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  15. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  16. praeterea multa in facie deformia, sicut
  17. attritus galea mediisque in naribus ingens
  18. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  19. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  20. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori