Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
  2. si tibi contigerit capitis matrona pudici.
  3. paucae adeo Cereris[*](Cereris PΨ: Housman conj. teretis.) vittas contingere dignae,
  4. quarum non timeat pater oscula: necte coronam
  5. postibus et densos per limina tende corymbos.
  6. unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
  7. extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
  8. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
  9. viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
  10. vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
  11. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
  12. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  13. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  14. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  15. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  16. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  17. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  18. sicut in amplexu subito et miserabile longum;
  19. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  20. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant