Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  2. subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
  3. illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
  4. sana facit, spectant subeuntem fata mariti
  5. Alcestim, et similis si permutatio detur,
  6. morte viri cupiant animam servare catellae.
  7. occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
  8. mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
  9. hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
  10. insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
  11. at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
  12. sed tamen et ferro, si praegustarit[*](praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman.) Atrides
  13. Pontica ter victi cautus medicamina regis.
  1. Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
  2. solus enim tristes hac tempestate Camenas
  3. respexit, cum iam celebres notique poetae
  4. balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
  5. temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
  6. praecones fieri, cum desertis Aganippes
  7. vallibus esuriens migraret in atria Clio;