Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
  2. ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
  3. et vendas potius commissa quod auctio vendit
  4. stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,
  5. Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
  6. hoc satius quam si dicas sub iudice vidi
  7. quod non vidisti, faciant equites Asiani
  8. quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
  9. altera quos nudo traducit Gallia talo.
  10. Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
  11. cogetur posthac, nectit quicumque canoris
  12. eloquium vocale modis laurumque momordit.
  13. hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos
  14. materiamque sibi ducis indulgentia quaerit,
  15. si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
  16. praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
  17. impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
  18. componis dona Veneris, Telesine, marito,
  19. aut clude et positos tinea pertunde libellos,
  20. frange miser calamum vigilataque proelia dele,