Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
  2. custodite animas et nulli credite mensae:
  3. livida materno fervent adipata veneno.
  4. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
  5. quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
  6. Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
  7. scilicet, et finem egressi legemque priorum
  8. grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
  9. montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
  10. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  11. confiteor, puerisque meis aconita paravi,
  12. quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
  13. tune duos una, saevissima vipera, cena?
  14. tune duos? septem, si septem forte fuissent!
  15. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  16. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
  17. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  18. non propter nummos; minor admiratio summis
  19. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  20. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur