Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
  2. ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
  3. pontifices, salios Scaurorum nomina falso
  4. corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
  5. adridens nudis infantibus; hos fovet omni [*](omnesΨ: omni PT and most edd.)
  6. involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
  7. secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
  8. ingerit utque suos semper producit alumnos.
  9. Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
  10. philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
  11. et solea pulsare natis: quod desipis, inde est,
  12. inde animi caligo et magna oblivio rerum
  13. quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non