Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
  2. consulit ante falas delphinorumque columnas
  3. an saga vendenti nubat caupone relicto.
  4. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  5. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  6. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  7. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  8. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  9. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  10. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  11. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  12. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  13. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.