Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. semper aquam portes rimosa ad dolia, semper[*](Clausen brakets 6.614abc, which is placed after 6.614 in U, after 6.601 in K, and in the marginalia of certain texts)
  2. istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
  3. quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.
  4. et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
  5. cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
  6. infudit. quae non faciet quod principis uxor?
  7. ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
  8. non aliter quam si fecisset Iuno maritum
  9. insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
  10. boletus, siquidem unius praecordia pressit
  11. ille senis tremulumque caput descendere iussit
  12. in caelum et longa manantia labra saliva;
  13. haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,