Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
  2. extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
  3. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
  4. viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
  5. vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
  6. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
  7. speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
  8. Porticibusne tibi monstratur femina voto
  9. digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
  10. quod securus ames quodque inde excerpere possis?
  11. chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
  12. Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
  13. sicut in amplexu subito et miserabile longum;