Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
  2. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
  3. et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
  4. atque a plebeis longe Megalesia, tristes
  5. personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
  6. Vrbicus exodio risum movet Atellanae
  7. gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
  8. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
  9. Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
  10. gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
  11. accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
  12. aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
  13. longa per angustos figamus pulpita vicos,