Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
  2. si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum
  3. extendit pectitque comas et volvit in orbem.
  4. est in consilio materna admotaque lanis
  5. emerita quae cessat acu; sententia prima
  6. huius erit, post hanc aetate atque arte minores
  7. censebunt, tamquam famae discrimen agatur
  8. aut animae: tanta est quaerendi cura decoris,
  9. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
  10. aedificat caput; Andromachen a fronte videbis;
  11. post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi
  12. sortita est lateris spatium breviorque videtur
  13. virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
  14. et levis erecta consurgit ad oscula planta.
  15. nulla viri cura interea nec mentio fiet
  16. damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
  17. hoc solo propior quod amicos coniugis odit
  18. et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis
  19. Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens
  20. semivir, obscaeno facies reverenda minori,