Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. mollia qui rapta secuit genitalia testa
  2. iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt,
  3. plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
  4. grande sonat metuique iubet Septembris et Austri
  5. adventum, nisi se centum lustraverit ovis
  6. et xerampelinas veteres donaverit ipsi,
  7. ut quidquid subiti et magni discriminis instat
  8. in tunicas eat et totum semel expiet annum,
  9. hibernum fracta glacie descendet in amnem,
  10. ter matutino Tiberi mergetur et ipsis
  11. verticibus timidum caput abluet, inde superbi
  12. totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
  13. erepet genibus; si candida iusserit Io,
  14. ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
  15. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  16. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  17. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  18. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  19. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  20. qui grege linigero circumdatus et grege calvo