Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  2. quid faciant agitentque die. si nocte maritus
  3. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  4. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  5. dicitur et poenas alieni pendere somni
  6. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  7. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  8. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  9. aut latum pictae vestis considerat aurum,
  10. et caedit, longi relegit transversa diurni
  11. et caedit, donec lassis caedentibus exi
  12. intonet horrendum iam cognitione peracta.
  13. Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
  14. nam si constituit solitoque decentius optat
  15. ornari et properat iamque experiatur in hortis
  16. aut aput Isiacae potius sacraria lenae,
  17. disponit crinem laceratis ipsa capillis
  18. nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
  19. altior hic quare cincinnus? taurea punit
  20. continuo flexi crimen facinusque capilli.