Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  2. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  3. dicitur et poenas alieni pendere somni
  4. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  5. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  6. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  7. aut latum pictae vestis considerat aurum,
  8. et caedit, longi relegit transversa diurni
  9. et caedit, donec lassis caedentibus exi
  10. intonet horrendum iam cognitione peracta.
  11. Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
  12. nam si constituit solitoque decentius optat
  13. ornari et properat iamque experiatur in hortis
  14. aut aput Isiacae potius sacraria lenae,
  15. disponit crinem laceratis ipsa capillis
  16. nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
  17. altior hic quare cincinnus? taurea punit
  18. continuo flexi crimen facinusque capilli.
  19. quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
  20. si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum