Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. extendit pectitque comas et volvit in orbem.
  2. est in consilio materna admotaque lanis
  3. emerita quae cessat acu; sententia prima
  4. huius erit, post hanc aetate atque arte minores
  5. censebunt, tamquam famae discrimen agatur
  6. aut animae: tanta est quaerendi cura decoris,
  7. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
  8. aedificat caput; Andromachen a fronte videbis;
  9. post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi
  10. sortita est lateris spatium breviorque videtur
  11. virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
  12. et levis erecta consurgit ad oscula planta.
  13. nulla viri cura interea nec mentio fiet
  14. damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
  15. hoc solo propior quod amicos coniugis odit
  16. et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis
  17. Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens
  18. semivir, obscaeno facies reverenda minori,
  19. mollia qui rapta secuit genitalia testa
  20. iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt,