Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. verba; soloecismum liceat fecisse marito.
  2. Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
  3. cum virides gemmas collo circumdedit et cum
  4. auribus extentis magnos commisit elenchos;
  5. intolerabilis nihil est quam femina dives. [*](Clausen and Willis reject line 6.460, following Paldamus.)
  6. interea foeda aspectu ridendaque multo
  7. pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
  8. spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
  9. ad moechum lota veniunt cute. quando videri
  10. vult formosa domi? moechis foliata parantur,
  11. his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
  12. tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
  13. incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
  14. propter quod secum comites educit asellas
  15. exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
  16. sed quae mutatis inducitur atque fovetur
  17. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  18. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
  19. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  20. quid faciant agitentque die. si nocte maritus