Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ignotosque mihi tenet antiquaria versus
  2. nec curanda viris[*](Housman puts a full stop after viris, and interprets: aliasque res virorum cura indignas. Postgate suggests, after one of Ruperti's MSS., haec curanda viris?) opicae castigat amicae
  3. verba; soloecismum liceat fecisse marito.
  4. Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
  5. cum virides gemmas collo circumdedit et cum
  6. auribus extentis magnos commisit elenchos;
  7. intolerabilis nihil est quam femina dives. [*](Clausen and Willis reject line 6.460, following Paldamus.)
  8. interea foeda aspectu ridendaque multo
  9. pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
  10. spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
  11. ad moechum lota veniunt cute. quando videri
  12. vult formosa domi? moechis foliata parantur,
  13. his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
  14. tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
  15. incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
  16. propter quod secum comites educit asellas
  17. exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
  18. sed quae mutatis inducitur atque fovetur
  19. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  20. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?