Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
  2. laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
  3. committit vates et comparat, inde Maronem
  4. atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
  5. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
  6. turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
  7. altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
  8. tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
  9. pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
  10. una laboranti poterit succurrere Lunae,
  11. inponit finem sapiens et rebus honestis;
  12. nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
  13. crure tenus medio tunicas succingere debet,
  14. caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
  15. non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
  16. dicendi genus aut curvum sermone rotato
  17. torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
  18. sed quaedam ex libris et non intellegat, odi
  19. hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem
  20. servata semper lege et ratione loquendi