Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vicinos humiles rapere et concidere loris
  2. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
  3. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  4. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  5. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  6. balnea nocte subit, conchas et castra moveri
  7. nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
  8. cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
  9. callidus et cristae digitos inpressit aliptes
  10. ac summum dominae femur exclamare coegit,
  11. convivae miseri interea somnoque fameque
  12. urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
  13. oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
  14. admotum pedibus, de quo sextarius alter
  15. ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
  16. dum redit et loto terram ferit intestino,
  17. marmoribus rivi properant, aurata Falernum
  18. pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
  19. deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
  20. nauseat atque oculis bilem substringit opertis.