Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
  2. Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
  3. vicinos humiles rapere et concidere loris
  4. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
  5. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  6. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  7. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  8. balnea nocte subit, conchas et castra moveri
  9. nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
  10. cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
  11. callidus et cristae digitos inpressit aliptes
  12. ac summum dominae femur exclamare coegit,
  13. convivae miseri interea somnoque fameque
  14. urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
  15. oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
  16. admotum pedibus, de quo sextarius alter
  17. ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
  18. dum redit et loto terram ferit intestino,
  19. marmoribus rivi properant, aurata Falernum
  20. pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus