Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
  2. nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
  3. Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
  4. laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
  5. committit vates et comparat, inde Maronem
  6. atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
  7. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
  8. turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
  9. altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
  10. tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
  11. pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
  12. una laboranti poterit succurrere Lunae,
  13. inponit finem sapiens et rebus honestis;
  14. nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
  15. crure tenus medio tunicas succingere debet,
  16. caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
  17. non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
  18. dicendi genus aut curvum sermone rotato
  19. torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
  20. sed quaedam ex libris et non intellegat, odi