Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
  2. dic mihi nunc quaeso, die, antiquissime divom,
  3. respondes his, Iane pater? magna otia caeli;
  4. non est, quod video, non est quod agatur aput vos.
  5. haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
  6. commendare volet, varicosus fiet haruspex.
  7. Sed cantet potius quam totam pervolet urbem
  8. audax et coetus possit quae ferre virorum
  9. cumque paludatis ducibus praesente marito
  10. ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
  11. haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres,
  12. quid Thraces agant, secreta novercae
  13. et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
  14. dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
  15. mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
  16. instantem regi Armenio Partimque cometen
  17. prima videt, famam rumoresque illa recentis
  18. excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
  19. in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
  20. diluvio, nutare urbes, subsidere terras