Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. prima videt, famam rumoresque illa recentis
  2. excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
  3. in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
  4. diluvio, nutare urbes, subsidere terras
  5. quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
  6. Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
  7. vicinos humiles rapere et concidere loris
  8. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
  9. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  10. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  11. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  12. balnea nocte subit, conchas et castra moveri
  13. nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
  14. cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
  15. callidus et cristae digitos inpressit aliptes
  16. ac summum dominae femur exclamare coegit,
  17. convivae miseri interea somnoque fameque
  18. urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
  19. oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
  20. admotum pedibus, de quo sextarius alter